monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 9
Et quod angulus unus circa Africum respicit ubi plurimum straminis aridi ab eo succisum et dispersum est, hoc est quod iustissima divinitas Trinitatis, in Christiano populo omnem ariditatem diversitatis et contradictionis atque abiectionis rectissimae catholicae fidei adversantem, in maxima illius confusione succidit et comburit, sicuti fenum quod conculcatur et in igne comburitur a fructuoso frumenti grano separatum, quod fides est cum operibus in scientia Scripturae, de qua omne quod eidem verae fidei contrarium et inutile est in credulitate sua, dispergitur et aufertur, quia insipiens populus quasi stultum pecus ea abutitur.